Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Fratres Annuntiamus vobis eam quae ad patres nostros repromissio facta est quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te Quod autem suscitavit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit Quia dabo vobis sancta David fidelia Ideoque et alias dicit Non dabis sanctum tuum videre corruptionem David enim in sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem Quem vero Deus suscitavit a mortuis non vidit corruptionem Notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi iustificari in hoc omnis qui credit iustificatur |
Text Source | Act 13,32–39 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Dol-de-Bretagne 1502, Missal, Missale Dolense | 112 | T | Pasc | H3 | f6 | Lc | M2 | 86 (74r) | ||
FR Saint-Malo 1503, Missal, Missale Macloviense | 86 | T | Pasc | H3 | f6 | Lc | M2 | 89 () |