Misit Herodes innocentum

Layer G/A
Fulltext Misit Herodes innocentum perdere gloriosa corpora Ad sinus matrum ut ad castra prosilit rumpens inter ubera Exitium felix illud per quod caesi coronantur in caeli patria Felix dolor prosper luctus per quae datur adipisci superum gaudia Planctus matrum et Rachelis aequa sunt suspiria Nulla quidem consolantur magna prae tristitia Adhuc Herodes saevit et adhuc Rachel plangit pignora Daemon hoc ipsum facit quotiens nostra frangit pectora Adhuc nos plangit ecclesia nec habet terminum lacrima Quando nos superant vitia nostra sic moritur anima

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Beauvais 1514, Missal, Missale Belvacense | 204 S Dec 28 Innoc.mm EvTrop M2 54 (15v)