Layer | L |
---|---|
Fulltext | Domine Iesu Christe summe princeps quia te praedicabam et colui et in tuo nomine multa operatus sum miracula Etenim sederunt principes Qui se existimabant legis esse peritos suisque mendaciis me vincere cupiebant Et adversum me loquebantur Me seductorem legisque mosaicae blasphematorem esse dicentes Et iniqui persecuti sunt me Cum lapidibus interficientes communemque cunctis sepulturam mihi denegantes Adiuva me Domine Deus meus In quo omnem meam spem fiduciamque positam habeo Quia servus tuus exercebatur in tuis iustificationibus Beati immaculati Pro qua venerandus Stephanus usque ad mortem viriliter disputando certavit Goria Patri et Filio Quam iste adeo dilexit ut morti pro ipso succuberit |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
PL Kamień Pomorski 1506, Missal, Missale Caminense | 40 | S | Dec | 26 | Steph.m | IntrTrop | M2 | 52 () |