Corpus nostri Salvatoris

Layer Antiphonal
Reference Number AH 34:53
Fulltext Corpus nostri Salvatoris
Et aeterni redemptoris
Celebret ecclesia
Panis vivus qui de caelis
Missus ore Gabrielis
Cum magna laetitia
Hic est panis gloriosus
Summis summe gratiosus
Mira dans solamina
Hic est panis qui descendit
Et post mortem caelos scandit
Cum summa militia
Panis cenae praesentatus
Fuit nobis et donatus
Manu sapientiae
Panis felix triumphalis
Titulus caelestialis
Rex misericordiae
Panis animas defendens
Nostras semper et protegens
Ab hoste superbiae
Panis cibus angelorum
Toti cenae beatorum
Dat regina gloriae
Panis obvians ruinae
Terris plebis peregrinae
Adversando daemoni
Panis qui sanat languores
Et aufert nostros dolores
Huius mundi miseri
Panis qui ducit ad portum
Et praeparat nobis hortum
Optimum delicii
Panis qui dat paradisum
Et ostendit Deum vivum
Superni palatii

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES València 1492, Missal, Missale Valentinum | 62 T Trin H1 f5 Corp Tr M2 217 (89v)