Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Exiens Iesus de domo sedebat secus mare Et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in littore et locutus est eis multa in parabolis dicens Ecce exiit qui seminat seminare Et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres caeli et comederunt ea Alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebant terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt Alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea Alia autem ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud trigesimum Qui habet aures audiendi audiat Et accedentes discipuli dixerunt ei Quare in parabolis loqueris eis Qui respondens ait illis Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum Qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo Ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intelligunt Et adimpletur in eis prophetia Isaiae dicentis Auditu audietis et non intelligetis et videntes videbitis et non videbitis Incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt nequando videant oculis et auribus audiant et corde intelligant et convertantur et sanem eos Vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt Amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt Vos ergo audite parabolam seminantis Omnis qui audit verbum regni et non intelligit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est Qui autem super petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur Qui autem seminatus est in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur Qui vero in terram bonam seminatus est hic est qui audit verbum et intelligit et fructum affert et facit aliud quidem centesimum aliud autem sexagesimum aliud vero trigesimum |
Text Source | Mt 13,1–23 |