Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut accendatur Baptismo autem habeo baptizari et quomodo coarctor usque dum perficiatur Putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duos et duo in tres dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam Dicebat autem et ad turbas Cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis Nimbus venit et ita fit Et cum austrum flantem dicitis Quia aestus erit et fit Hypocritae faciem caeli et terrae nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te ad iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem Dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas |
Text Source | L 12,49–59 |