Gratulemur ad festivum

Layer L
Fulltext Gratulemur ad festivum iucundemur ad votivum Ioannis praeconium
Sic versetur laus in ore ne fraudetur cor sapore quo degustet gaudium
Hic est Christi praedilectus cui reclinans supra pectus hausit sapientiam
Huic in Cruce commendavit Christus matrem hic servavit virgo viri nesciam
Intus ardens caritate foris lucens puritate signis et eloquio
Ut ab aestu criminali sic immunis a poenali prodiit ex dolio
Cum gemmarum partes fractas solidasset has distractas tribuit pauperibus
In exhaustum fer thesaurum qui de virgis fecit aurum gemmas de lapidibus
Testem habes populum immo si vis oculum quod ad eius tumulum manna scatet epulum de Christi convivio
Scribens evangelium aquilae fert proprium cernens solis radium scilicet principium Verbum in principio
Huius signis est conversa gens gentilis gens perversa gens totius Asiae
Cuius scriptis illustratur illustrata solidatur unitas Ecclesiae
Salve sal vivas pudoris incorrupti flos odoris vas caelestis plenum roris mundum intus clarum foris nobile per omnia
Hac nos se qui sanctitatem fac per mentis contemplari trinitatem unam in substantiam
Amen
Text Source AH 55:191 – Adamus de Sancto Victore

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Angers 1489, Missal, Missale Andegavense | 71 S Dec 27 Ioan.ap Seq M2 39 ()
FR Clermont-Ferrand 1492, Missal, Missale Claromontense et Sancti Flori | 109 S Dec 27 Ioan.ap Seq M2 30 (c2r)
FR Saint-Malo 1503, Missal, Missale Macloviense | 86 S Dec 27 Ioan.ap Seq M2 28 ()
FR Paris 1481, Missal, Missale Parisiense | 79 S Dec 27 Ioan.ap Seq M2 309 (134)