Layer | L |
---|---|
Fulltext | Sexta passus feria die Christus tertia resurrexit Surgens cum victoria collocat in gloria quos dilexit Pro fideli populo crucis in patibulo immolatur Clauditur in tumulo tandem in diluculo suscitatur Christi crux et passio nobis est praesidio si credamus Christi resurrectio facit ut a vitio resurgamus Hostia sufficiens Christus fuit moriens pro peccato Sanguinis effusio abluit nos impio triumphato Morte sua simplici nostrae morti duplici fert medelam Vitae pandit aditum nostrum sanat gemitum et quaerelam Leo fortis hodie dat signum potentiae resurgendo Principem nequitiae per arma iustitiae devincendo Diem istam Dominus fecit in qua facinus mundi luit In qua mors occiditur in qua vita redditur hostis ruit Geminatum igitur alleluia canitur corde puro Quia culpa tollitur et vita promittitur in futuro In hoc mundi vespere fac tuos resurgere Iesu Christe Salutaris omnibus sit tuis fidelibus dies iste |
Text Source | AH 54:147 – Adamus de Sancto Victore |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Auxerre 1366-1400, Missal, BNF Paris Lat. 17316 | 188 | T | Pasc | H1 | f4 | Seq | M2 | 148 () | ||
FR Clermont-Ferrand 1492, Missal, Missale Claromontense et Sancti Flori | 109 | T | Pasc | H1 | f5 | Seq | M2 | 134 (q1r) | ||
FR Dol-de-Bretagne 1502, Missal, Missale Dolense | 112 | T | Pasc | H1 | f4 | Seq | M2 | 82 (70r) | ||
FR Saint-Malo 1503, Missal, Missale Macloviense | 86 | T | Pasc | H1 | f4 | Seq | M2 | 85 () | ||
FR Paris 1481, Missal, Missale Parisiense | 79 | T | Pasc | H1 | f6 | Seq | M2 | 195 (87) | ||
FR Senlis 1524, Missal, Missale Silvanectense | 582 | T | Pasc | H1 | f6 | Seq | M2 | 123 (6r) |