Ecce vicit radix David

Layer L
Fulltext Ecce vicit radix David leo de tribu Iuda
Mors vicit mortem et mors nostra est vita
Mira bella et stupenda satis inter omnes victoria
Ut moriens superaret fortem cum callida versutia
Domum eius ingressus est rex aeternus et inferni confregit vasa
Drachmam secum quae perierat portavit et patefecit regni claustra
Paradisi portam quae clausa fuerat per lignum vetitum et culpam letalem in hoc aevo
Quam commisit protoplastus reseravit dextra per stipitem aetherea
Susceperat mors indemnem quem tenere nunquam potuerat propter culpam
Dum ambiit illicita quae tenebat iuste perdidit acquisita
Ampliare voluerat in successu et remansit evacuata
In se refuscata defecit extremitas ut quibus ad vitam fuerat largitus ingressus donaret et regressus ad percipiendam veniam
Hic verus est agnus legalis qui multis se manifestavit figuris tandem se pro mundo hostiam dedit patri ut redimeret membra sua
Hic lapis est angularis quem reprobarunt aedificantes
Iam factus est in caput anguli super omnes in excelso
Regnum eius magnum et potestas eius prima per saecula
Text Source AH 53:39 cf. AH 7:50

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Chartres 1490, Missal, Missale Carnotense | 233 T Pasc H1 f3 Seq M2 188 (k2v)
FR Chartres 1490, Missal, Missale Carnotense | 233 T Pasc H3 D D.prop Seq M2 198 (k7v)
FR Cluny 1493, Missal, Missale Cluniacense | 272 T Pasc H1 f2 Seq M2 208 (91r)
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 T Pasc H2 D D.prop Seq M2 204 (88v)