Layer | L |
---|---|
Fulltext | Patrem natum paracletum una in essentia Deum unum vere tamen tria singularia Per ea quae singulorum singula sunt propria Sic divisa ut nec plura sint convenientia Ulli trium neque tribus aliqua communia Sed diversa de diversis sunt praedicabilia Non est enim natus pater et ab eis alia Est quae spirat ab utroque omnium concordia Sunt tamen existens unum absque differentia Prorsus idem simplex unum non multa simplicia Unum rerum principium non multa principia Unus auctor unum esse quo solo sunt omnia Quae creata multis modis sunt variabilia Nec sunt ipsum quod sunt vere multis subsistentia Soli namque sunt id quod sunt et una substantia Deus pater et ex eo nata sapientia Atque spiritus amborum qui datur in gratia Quibus uni vero Deo honor sit et gloria |
Text Source | AH 54:162 |