Pangamus creatoris

Layer L
Fulltext Pangamus creatoris atque redemptoris gloriam
Qui bene creatos sed seductos astutia
Callidi serpentis sua refecit gratia
Praedicens futurum ut germen sancta proferret femina
Quod hostis antiqui nociva exsuperaret capita
Quod primitus perdita serius nostra cernunt saecula
Cum splendida flosculo virgula novo pollet Maria
Qui editus mire edidit miracula nec iuvenis tantum sed statim inter suae nativitatis primordia
Per sideris lumen vel Simeonis verba Iudaica ad se vel corda vel munera attrahens nutu gentilia
Quem pater in voce atque spiritus sanctus specie glorifica
Visentes doctorem vel archiatrum docent auctoritate sua
Qui postquam salutis dona dedit multa doctrinaeque perplura verba ore suo promulgavit saluberrima
Ad proba sputa colaphos et flagella vestem quoque ludo quaesitam et spineum venit sertum ac crucis brachia
Quae hodie triumphali a mortuis resurgens sprevit victoria
Ducens secum primitiva ad caelos membra
Et nuper dispersa refotans ovilia
Quae et nobis in fine speranda
Licet ultima membra simus spondet dona
Text Source AH 53:46

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
CZ Praha 1498, Missal, Missale Pragense | 2 T Pasc H1 f4 Seq M2 222 (100r)
DE Augsburg 1510, Missal, Missale Augustense | 19 T Pasc H1 f2 Seq M2 173 (73r)
DE Augsburg 1510, Missal, Missale Augustense | 19 T Pasc H1 f3 Seq M2 175 (74r)
DE Passau 1491, Missal, Missale Pataviense | 33 T Pasc H1 f2 Seq M2 259 (113v)
DE Passau 1491, Missal, Missale Pataviense | 33 T Pasc H1 f5 Seq M2 266 (117v)
DE Bamberg 1490, Missal, Missale Bambergense | 20 T Pasc H1 f3 Seq M2 230 (105v)
IT Bressanone 1511, Missal, Missale Brixinense | 94 T Pasc H1 f2 Seq M2 174 (75v)
DE Freising 1502, Missal, Missale Frisingense | 23 T Pasc H1 f2 Seq M2 178 (75v)
DE Eichstätt 1486, Missal, Missale Eystetense | 22 T Pasc H1 f2 Seq M2 192 (89r)
DE Eichstätt 1486, Missal, Missale Eystetense | 22 T Pasc H1 f2 Seq M2 192 (89r)
PL Kraków 1493 (after), Missal, Missale Cracoviense | 100 T Pasc H1 f4 Seq M2 216 (100r)
DE Konstanz 1505, Missal, Missale Constantiense | 27 T Pasc H1 f2 Seq M2 191 (79r)
DE Regensburg 1485, Missal, Missale Ratisponense | 34 T Pasc H1 f2 Seq M2 238 (109v)
AT Salzburg 1498, Missal, Missale Salisburgense | 35 T Pasc H1 f2 Seq M2 200 (86v)