Almiphona iam gaudia

Layer Antiphonal
Reference Number ah53076
Fulltext Almiphona iam gaudia caeli rutilant per climata
Elogiantur cuncta bona Pneumatis adflata sacra flamma
Replentur hodie quis piorum affabre corda pura
Renovantur namque festalia typicalia dudum in Sina Moysi consignata
O beata et vera gaudia homo cum celsa petit Deus et ima in ignis forma
Pace namque hodie in vera sunt copulata duo animalia superna ima
Theologa rhemata concrepet utriusque diapason vera
Cherubin aetherea Seraphin atque cuncta ignicoma turma
Tuba iubilaea tympanizet rupta vincula
Prius verbigenam detinebant quae nexam drachmam
Nunc vos Michael satrapa Gabriel vera pollice dans nuntia
Nos terrigenas vernulas ferte in vestras policas officinas
Nunc ergo cuncta superna iuncta phalanga benedicat Sanctum Pneuma voce sonora
Cuius et munere compta testula rubra redimpendat vera symbola enharmonica
Esse ultima vel particula mereamur eius in aula
Amen omnia subiungant pium mente pura iam nunc redempta
Rite canentes alleluia
Text Source AH 7:79, 53:76

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Troyes 1489 (before), Missal, Missale Trecense | 83 T Pent QuT f4 Seq M2 313 (131r)
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Pent H1 f5 Seq M2 236 (105r)
FR Cluny 1493, Missal, Missale Cluniacense | 272 T Pent H1 f2 Seq M2 249 (110v)
FR Senlis 1524, Missal, Missale Silvanectense | 582 T Pent H1 f2 Seq M2 137 (19r)
FR Sens 1400-1500, Missal, BNF Paris Lat. 00864(1) | 583 T Pent H1 f2 Seq M2 78 (30v)
BE Tournai 1498, Missal, Missale Tornacense | 117 T Pent H1 f3 Seq M2 225 (103r)