Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Interrogabant Iesum pharisaei Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem At ille respondens dixit eis Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis sicut scriptum est Populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me in vanum autem me colunt docentes doctrinas et praecepta hominum Relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa Et dicebat illis Bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis Moyses enim dixit Honora patrem tuum et matrem tuam Et Qui maledixerit patri vel matri morte moriatur Vos autem dicitis Si dixerit homo patri aut matri Corban (quod est donum) quodcumque ex me tibi profuerit et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo aut matri rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis Et advocans iterum turbam dicebat illis Audite me omnes et intelligite Nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem Si quis habet aures audiendi audiat Et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam Et ait illis Sic et vos imprudentes estis Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare quia non intrat in cor eius sed in ventrum vadit et in secessum exit purgans omnes escas Dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem |
Text Source | Mc 7,5–20 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
IT Aosta 1000-1600, Missal, Missale Augustanum | 93 | T | Trin | H16 | f4 | Ev | M2 | 185 (335) | ||
FR Évreux 1497, Missal, Missale Ebroicense | 75 | T | Trin | H22 | f4 | Ev | M2 | 304 (137v) | ||
FR Paris 1481, Missal, Missale Parisiense | 79 | T | Trin | H22 | f4 | Ev | M2 | 288 (123v) | ||
FR Senlis 1524, Missal, Missale Silvanectense | 582 | T | Trin | H22 | f4 | Ev | M2 | 167 (48r) |