Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Beati oculi vestri quia vident et aures vestrae quia audiunt Amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt Vos ergo audite parabolam seminantis Omnis qui audit verbum regni et non intelligit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est Qui autem super petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur Qui autem seminatus est in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur Qui vero in terram bonam seminatus est hic est qui audit verbum et intelligit et fructum affert et facit aliud quidem centesimum aliud autem sexagesimum aliud vero trigesimum |
Text Source | Mt 13,16–23 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
IT Aosta 1000-1600, Missal, Missale Augustanum | 93 | T | Trin | H11 | f6 | Ev | M2 | 182 (331) | ||
PT Braga 1538, Missal, Missale Bracarense | 9 | T | Trin | H12 | f4 | Ev | M2 | 204 (95v) | ||
ES Ourense 1494, Missal, Missale Auriense | 52 | T | Trin | H12 | f4 | Ev | M2 | 327 (145r) | ||
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 | T | LXX | H2 | f6 | Ev | M2 | 35 (27r) | ||
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 | T | Trin | H16 | S | Ev | M2 | 162 (74r) | ||
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 | T | LXX | H2 | S | Ev | M2 | 43 () | ||
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 | T | Trin | H13 | f4 | Ev | M2 | 162 () | ||
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 | T | Trin | H13 | f4 | Ev | M2 | 221 (188r) | ||
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 | T | Trin | H13 | f4 | Ev | M2 | 262 (118r) |