Accesserunt ad Iesum … Magister Moyses dixit si quis mortus fuerit non habens filium

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Accesserunt ad eum sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum dicentes Magister Moyses dixit Si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo Erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo Similiter secundus et tertius usque ad septimum Novissime autem omnium et mulier defuncta est In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam Respondens autem Iesus, ait illis Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei In resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed erunt sicut angeli Dei in caelo De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Non est Deus mortuorum, sed viventium Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius
Text Source Mt 22,23–33

Conspectus