Da, quaesumus, domine, famulis et famulabus tuis omnibus commenditis meis vel omnibus benefactoribus meis et, quorum vel quarum nomina apud nos scripta sunt et quorum debitores exsistimus vel <quibus> orare promisimus seu qui confessi sunt mihi omnes, in tua fide et sinceritate constantiam, ut, in caritate divina firmati, nullis temptationibus a tua integritate evellantur.