Da famulis tuis, quaesumus, domine, omnibus episcopis, abbatibus, canonicis, monachis sive regibus et gubernatoribus atque consanguineis nostris et his, qui se in nostris commendaverunt orationibus et suas nobis largiti sunt eleemosynae, seu etiam ceteris fidelibus utriusque sexus in tua fide et sinceritate constantiam, ut, in caritate divina firmati, nullis temptationibus ab eius integritate vellantur.