Cum tibi omnipotens ... criminum manifestam.

CO
869
Page number
I. 427

Cum tibi, omnipotens pater, omne, quod in nobis vel creatoris ope vel munere redemptoris rationale potest esse et vividum, iugi inservire famulatu rerum magnitudine provocetur, hodierno praesertim vel die vel tempore, ut affectiosius aliquid, cum nihil egeas, tuae bonitati votis ac studiis offerre possimus, faenerare dignare, quod conveniat reddidisse, quia maioris multo est gratiae reformasse perditum quam fecisse futurum. Ut enim crearemur vel non crearemur, non praecesserat culpa iudicem, non praevenerat materia creatorem.
At vero, ut, offensus, postmodum ad misericordiam veritatis et vas, peccatorum praecipitatione confractum, tuis denuo manibus redderes solidatum, quid nisi infinitus pietate, immensus misericordia, inenarrabilis bonitate in omni progenie et generatione praedicandus es et colendus? Unde precamur, ut, quibus condicionis et redemptionis praerogasti beneficia, tribuas indulgentiam criminum manifestam.