Credimus, facimus, intellegimus, domine deus noster, quae docuisti, confitentes unum deum patrem, ex quo sunt omnia, et unum dominum nostrum Iesum Christum, per quem sunt vera, et unum spiritum sanctum, in quo sunt clara, deprecantes copiosissimam misericordiam tuam, omnipotens deus, per principium, quod in tempore ex virgine nasci dignatus est, qui adfuit tecum, etiam antequam mundum faceres in principio, ut exaudias preces nostras, et unicum paracliti tui pignus, qui ex te inseparabiliter procedit et filio, quem non ad mensuram hominis peccati dedisti et quem in columbae specie in eodem manere voluisti, illabi et descendere, haec, quae tibi offerimus, sanctificaturus, iubeas in corporis et sanguinis filii tui similitudinem a solis ortu et occasu offerri tibi tuam catholicam ecclesiam praecipisti, ut conformem efficias claritatis eius, ut, si quis nostrum hunc, qui de caelo descendit, manducaverit panem et biberit eius novi testamenti calicem, efficiatur in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Obtineat etiam in eo virtutem ad repellenda omnia, quae inimicus suggesserit, ut donet superbis humilitatem, virginibus coronam, castis perseverantiam, lapsis veniam, superbis disciplinam, stultis sapientiam, sapientibus, ne extollantur, castum timorem; Petri lacrimas sic effundant post culpam, ut omnibus dextera tua sublevatura miserearis post ruinam, ut, gustantes, quam suavis es, domine, satiemur mane misericordia tua, cum apparueris et cum manifestata nobis fuerit gloria tua.