Credimus facimus et ... gloria tua.

CO
863a
Page number
I. 423

Credimus, facimus et intellegimus, quae docuisti, domine deus noster, confitentes unum deum patrem, a quo sunt omnia, et unum dominum nostrum Iesum Christum, per quem sunt omnia, et unum spiritum, in quo sunt omnia, deprecantes copiosissimam misericordiam tuam, omnipotens deus pater, per principium, quod in tempore ex virgine nasci dignatus est, qui adfuit tecum, antequam mundum faceres in principio, ut, exaudias preces nostras et unicum paracliti tui pignus, qui ex te inseparabiliter descendit et filio, quem non ad mensuram hominis peccati dedisti et quem in columbae specie in eodem manere voluisti, illabi et descendere, sanctificaturus haec, quae tibi offerimus, iubeas, quae in corporis et sanguinis domini nostri filii tui similitudinem a solis ortu et occasu offerri tibi ecclesiam tuam catholicam praecepisti, ut conformem efficiat claritatem eius, ut, gustantes, quam suavis est dominus, satiemur mane misericordia tua, dum apparuerit manifestata gloria tua.