Convertere, domine, ad preces familiae tuae, quas pro tuo honore per eum deferimus, per cuius confessionem et mortem te praedicatum incredulis sine cunctatione cognovimus. Ideoque clementia patientiae tuae ita nostris adsit petitionibus, ut nostris per eum patiatur se imprecati orationibus. Quidquid enim per eum speratur, a te, domine, exspectatur. Ipse nobis de te, quod in se redundat, exhibeat; ipse ad te preces nostras portitor deferat; ipse nobis placabilitatem tuam intercessor obtineat.
Te autem, alme Vincenti, vernule martyr, cuncta cohors alumna lacrimabili prece circumdat; te huius catervae toga submissa flagitat mente. Universis de te pluralis devotio singulisque in se diversa necessitudo est. Alius ovans vota persolvit; alius plorans maestitudinis quaestus exponit. Tua sanctitas et vota suscipiat et taediosis succurrat. Beatitudo enim tua omnibus anxiis remedia te faenerare compellit, obtinendi namque pro singulis apud dominum Iesum Christum et nostrum est fidere sine cunctatione opem ferre, quod posceris, et tuum est libenter praestare, quod imploraris.
Tuo freti intercessu recurrant ad paenitentiam lapsi, ad indulgentiam rei, ad laetitiam maesti, ad medelam languidi, ad caespites exsules, ad portum tranquillitatis naufragi, regiones ad proprias peregrini, ad redemptionem captivi, ad sospitatem cives, ad quietem hospites. Tuo obtentu iugis adhaereat regibus clementia, potestatibus patientia, militibus modestia. Tuo interventu adsuescant avari misericordiam, luxuriosi continentiam, petulantes pudicitiam. Tuo suffragio perfruantur caeci corde fidei lucem, Hebraei catholicam fidem, erectionem oppressi, solutionem vincti, correctionem devii, salutem inconvulsibilem furiosi. Tuo adiuti auxilio, ambiant teneantque clerici sanctitatem, monachi custodiam, religiosi castimoniam, perfectissimam laici honestatem. Teque intercedente, perfectum habeat sapientia intellectum, terra proventum, anima lucrum, vita iudicium.