Convaluisti, domine Iesu Christe, in gratia et incredulis gentibus sedula testatione claruisti. Te annuntians, beatissimus doctor ille Ioannes, tam incomparabilis sanctitate quam singularis magisterii assertor, fontem lavacri sitientibus dabat, sed esse venturum te procul dubio nuntiabat.
Ille descenderat aquis, corpora purgaturus; sperabaris tu, domine, animas corporum redempturus. Ex huius enim voce cognovimus unigenitum te, domine, in corporis forma et carne conspicuum, de quo nobis dixit, “Ecce agnus dei, ecce, qui tollit peccatum mundi”. Hic est enim, cui et nomen, antequam conciperetur, dedisti, quem et spiritu sancto, priusquam nasceretur, implesti, qui et sterilitatem matris, conceptus, abstersit et patris linguam, natus, absolvit.
Oramus ergo te, domine, ut hanc oblationem nostram respicere et benedicere digneris, sicut benedicere dignatus es munus Abel iusti pueri tui.