Consummati ac refecti cibo caelesti, eucharistiae mysterio in substantiam gloriosae immortalitatis admixti, agamus deo patri omnipotenti gratias, quod terrenae nos originis atque naturae sacramenti sui dono in caelestem vivificaverit demutationem, ut, per alimoniam corporis et sanguinis Iesu Christi consecratos, ad incrementum immortalitatis eveheret, cuius muneris apud nos maneat illaesa communio.