Lumen verum quod ... nativitatis praesentiam.

CO
6807
Page number
XI. 23

Lumen verum, quod ex fonte cordis tui, domine deus noster, salutiferum eructuare dignatus es Verbum, quaesumus, ut, sicut beatae Mariae intemeratae virginis mirabiliter ingressum est uterum, ita nobis concedas, tuis famulis, eius cum gaudio praestolari gloriosae nativitatis praesentiam.