Libera nos a malo, nostra libertas, quia tibi soli licet augere merita et dimittere peccata. Evacua nos vitiis et reple nos virtutibus, ut <oblatio>, sanctificata atque aucta, sanctificet corda, dum creditur, deleat peccata, dum sumitur, ut hic et in aeternum salvi esse mereamur.