Videte videte dilectissimi ... terris ...

CO
6697
Page number
X. 241

Videte, videte, dilectissimi fratres, mirabilia operum dei, qualiter Eugenia virgo, pro nomine Iesu martyrium sustinens, nec undis subicitur nec ardoribus concrematur.
Haec sane fides agebat, pro qua dominus noster praedixit, quod in ea se rogantibus nihil difficile est. Unde hac fide, quae per dilectionem operatur, rogemus pii patris clementiam, ut nostras respiciat lacrimas, diluat culpas, impertiat gratiam et arceat quaeque nobis videntur esse adversa.
Si enim rogaverimus eam fiducialiter, spes nobis est, quod exaudiat nostri clamoris vocem, cum ad eum ea, quae, domino Iesu Christo edocente, didicimus, proclamaverimus e terris: ...