Vide vide deus ... dicentes ...

CO
6696
Page number
X. 240

Vide, vide, deus, quibus gravati delictis obruimur qualiterque nobis ipsi cottidie efficimur et causa veneni et poena supplicii, dum et cottidiano carnis nostrae veneno polluimur et de reparatione melioris vitae nullo modo cogitamus.
Sed, quia certum est, quod hoc videas, qui semper es clemens et ideo per confessionem nos ad te reddituros exspectas, adeo suggerimus, ut, apostolo tuo Ioanne intercedente, qui, invocato nomine tuo, letale ebibens virus, non solum ipse evasit sed etiam alios, eodem exstinctos poculo, suscitavit, procul a nobis efficias et incentivam carnis nostrae libidinem et virus persuasionis antiquae, ut, fide te colentes, sicut Ioannem apostolum tuum non nocuit oblatum venenum, ita nos non noceat latentium vitiorum virus occultum, proclamantes atque ita dicentes: ...