Unigenite dei filius ... dicamus ...

CO
6694
Page number
X. 240

Unigenite dei filius, qui, nos non carne sed corde cupiens circumcidi, omne praeceptum circumcisionis in suscepto homine adimplesti, tu a cordibus nostris omne, quod tibi non militat, gladio verbi tui desecando abscide et virtutibus spiritalium actionum nos clementer accinge, quibus potentialiter roborati, ad te proclamare possimus ea, quae nobis petenda instituisti, ut dicamus: ...