Sit licet fratres ... terris ...

CO
6687
Page number
X. 237

Sit licet, fratres carissimi, peccatorum nostrorum plurima multitudo, non tamen est de domini misericordia diffidendum, si totis ad eum nisibus convertamur.
Quia ergo melius cordis humilitate et oris confessione placatur quam victimis, humiliemus nos ante eum omnes et toto mentis affectu clamemus e terris: ...