Sit Christe deus ... terris ...

CO
6686
Page number
X. 237

Sit, Christe deus, Iacobus apostolus tuus apud te emundator facinoris nostri, qui carne frater exstitit tibi. Sit pro nostris advocatus piaculis, qui tibi fuit adfinis. Sitque nobis patronus, qui tuus fuit ex advocatione discipulus.
Ut praecepta orandi, quae, in terris positus, discipulis ostendisti, hic tuus martyr tibi commendet prece, qui ea a te propria percepit in aure, quo effectum capiamus in his verbis, cum ad patrem proclamaverimus e terris: ...