Scimus domine quod ... dicere ...

CO
6680
Page number
X. 235

Scimus, domine, quod nullus apud te innocens est, quia saepe insidia inimici oves condicionis tuae persequitur. Sed, quia humana fragilitas, quae frequenter dilabitur in culpa, ex suo merito non potest diaboli vitare muscipula, nisi eam tua pietas eripuerit sancta, petimus ergo omnipotentiam tuam, ut protegas nos miseros gratia tua et, maerore anxios vel in angustia positos, liberet nos citius dextera tua, ut libera voce et mente tibi mereamur dicere: ...