Satia nos, deus, cibo iustitiae, aeternitatis amore, qui Theophilum martyrem tuum ad te converti fecisti ex adspectu delectabilis pomi, quo, sicut, menti eius in tribus malis totidemque rosis sacramentum insinuans Trinitatis, ad culmen eum perfectae fecisti pertingere passionis, supplicio eum glorificans crucis, sic nos, odore caritatis tuae reficiens, et actu fac tibi esse placabiles et corpore fortiores, ut, utraque virtute valentes, post te in odorem unguentorum tuorum curramus et, paternis affectibus imploratum, te erga nos placabilem semper sentiamus, cum ad te proclamaverimus e terris: ...