Recensito dilectissimi fratres ... dicere ...

CO
6669
Page number
X. 231

Recensito, dilectissimi fratres, symbolo nostrae credulitatis, Eulaliae virginis intueamur robur fidei vel aetatis, quae inter flammas iam in consummatione suppliciorum unum et verum deum in Trinitate praedicat adorandum.
Et ideo accedamus ad eum cum lacrimis, ad quem illa accessit cum consummato supplicio passionis, conquerentes apud eum de infirmitate nostra, qui eius roboravit infantiam; petentes ab en, quod praecepit, ut ipse tribuat, quod promisit; invocantes eum ea pietate intentionis parcendum misero riae nostrae, qua miseratione nos docuit orare semper et dicere: ...