Pretiosam in conspectu tuo, domine, mortem sanctorum apostolorum annuis recursibus honorantes, damus gloriam laudi, tuae, quia luminaria pretiosa, a te vero lumine indeficiente succensa, non solum dum leguntur sed dum coluntur, illustrant; atque in universa terra exiit sermo oris eorum, quorum, intercessionibus exoratus, dum suscipis devotionis officium, precum, quaesumus, largiaris effectum. Ob hoc quippe clamamus e terris: ...