Nate patris ingeniti, Christe, qui, ab arce sedis aethereae telluris infima petens, inter alma sacrae monita iussionis, quibus nostri sensus obtusionem exacuis, precem etiam, qua delictorum veniam impetremus, ostendis; respice placatus orata, quae docuisti; vota suscipe, quae mandasti; corda sanctifica, quae creasti.
Et, quia nemo mortalium in hac flebili peregrinatione sic durat, ut cottidie non delinquat, ita miseris nobis per suffragia patroni praesentis et pietatis tuae praesta gratiam favoris, ut ad te semper exaudiamur e caelis, quo praecipiente, iugiter proclamemus e terris: ...