Memores dilectissimi fratres ... intentione ...

CO
6628
Page number
X. 218

Memores, dilectissimi fratres, Romani beatissimi interritam fidem et inconcussae spei soliditatem, qua se praedixit paratum sibi incendium nullis modis esse visurum, cor nostrum armis spiritalibus perarmemus et ea, quae a deo postulaverimus, posse nos promereri credamus.
Nam idem, qui tunc propitius affuit sui martyris voto, erit procul dubio nostrae confessionis acceptor, ut, qui illi tribuit martyrii palmam, non reiciet nostram in honorem tanti martyris obsequelam. Extendamus ergo cum palmis ad aethera vocem et ea, quae nos ipse instituit orare, proclamemus e terris cum summa meritis intentione: ...