Intendite dilectissimi fratres ... dicamus ...

CO
6619
Page number
X. 215

Intendite, dilectissimi fratres, sacerdotis Babilae inconvulsae spei virtutem triumque puerorum robustiorem animi fidem quam valentem corporis qualitatem, quos praedictus doctor egregius, gladio continuo percussurus, sacris ulnis congeminando complectit, gratias flebiliter referens creatori, quod eos, quos de manu eius acceperat, coronandos obtulerit illi.
Horum igitur exemplum constantiae imitantes, corrigamus mores in melius, caritatem teneamus ad invicem, per dilectionem acceptum ministerium expleamus et ad servitutem dei ceteros inflammemus; operari iustitiam delectemur, noxia fugiamus, spiritu oremus atque dicamus: ...