Iesu praeceptor occurre ... terris ...

CO
6612
Page number
X. 213

Iesu praeceptor, occurre nobis, ambulantibus viam, cupientibus pervenire ad patriam, ut, praecedente luce tua, ambulemus in viam rectam nec oberremus in tenebram istius noctis horrendam, te in nobis lucente, qui es via, veritas et vita.
Da igitur nobis, ut, sicut caecus iste per confessionem verae credulitatis obtinuit donum indultae salutis, ita nos adipiscamur in tuis verbis effectum piae petitionis, cum ea, quae nos docuisti, proclamaverimus e terris: ...