Concede, domine, tuis, pro delicto supplicantibus, famulis veniae proventum, qui ob passionis praemium coronam beato Vincentio contulisti. Tribue, quaesumus, nostris eius intercessione medelam ulceribus, cuius vulneribus mirifice carnificem superasti. Exstingue sancti spiritus rore nostrorum incentiva vitiorum, qui iusti fide ignitas iuste sartagines glaciasti. Depelle fidei munere nostrae infidelitatis caliginem, qui profundi carceris noctem ob sancti merita caelesti iubare radiasti. Et, quia athletae tui, domine, corpus exanime ferarum ferocitas, te obsistente, vorare non valuit, nobis, tua protectione defensis, nulla saltem suggestio inimici vestigium infigat delicti.
Pelagus, Christe, tui testis factus feretrum, eum, te iuvante, revexit ad littus; supplicum tuorum cursus vitae, te opitulante, redeat ad salutem. Illum immaculatae conscientiae meritum et, fidei virtute consummata passione, religio, te praesule, perduxit ad caelum; nos confessio flebilis, te miserante, eripiat ab inferno, ut per hoc sacrificium, quod tibi, in honorem praedicti martyris tui dedicandum, offerimus, cum martyribus tuae retributionis effulserit gloria, eorum suffragio evasisse se peccatores gaudeant securi a poenis.