Ex tuo, Christe deus, admonemur praecepto, ut spirituum temptamenta malorum per salubre devincamus, te opitulante, ieiunium. Sed, quia nihil valet fragilitas nostra, si nos non adiuvaverit misericordia tua, rogamus, ut in omne, quod agimus, tua nos misericordia subsequatur et in omne, quod petimus, a te audiri promereamur: ...