Erubescimus domine te ... dicamus ...

CO
6596
Page number
X. 208

Erubescimus, domine, te patrem vocibus appellare, qui filiorum amisimus dignitatem. Sed, quia paterno affectu nos salvas, cum de propriis delictis non iudicas, ideo, etsi indigni filii, paternae tamen precem fundimus pietati, petentes, ut in hoc nostrae afflictionis tempore nostrum iubeas peccatum omittere, quo, etsi meritis nequimus, saltem affectu cordis te patrem invocemus atque dicamus: ...