Ecce domine redemptor ... illustras ...

CO
6589
Page number
X. 206

Ecce, domine, redemptor noster et conditor, hodierno die incumbente festo Cypriani martyris tui copiosius iucundamur et tamen pro ablutione nostrorum criminum suspiramus. Illius quippe gloriosos cineres retinet Africana Carthago sed lingua toto paene claret in mundo.
Unde, quia hic vir, etsi loculo teneatur in corpore, beneficiis tamen patet ubique, te rogamus et petimus, ut eius nobis suffragio ea, quae tibi debemus, dimittas, cuius nos doctrinis, ut te oremus, illustras: ...