Deus qui virginum ... dicamus ...

CO
6571
Page number
X. 200

Deus, qui, virginum agmine saeptus, quocumque ieris, ab eisdem solis prosequeris collaudandus, qui te illo virginitatis cantico laudant, quod electi ceteri audire queunt, promere nequeunt, te votis supplicibus imploramus, ut sic per ea, quae nos te exorare docuisti, emundes et cantici ipsius canentium numerositati adsocies, ut per compunctionem hic deflendo, quae gessimus, per dilectionem quoque te patrem invocemus atque dicamus: ...