Deus qui sacris ... lingua ...

CO
6568
Page number
X. 199

Deus, qui sacris tribusque martyribus Vincentio, Sabinae et Christetae id gratiae contulisti, ut, qui pestiferi anguis evincerant morsum, eorum serpentis custodia inhumata corpora servarentur, quo illius vel ob custodiam sui uterentur obsequiis, quam in paradiso deceptricem noverant homines, nostris, quaesumus, precibus imploratus, antiqui serpentis iri nobis perime virus et ea nos semper propitius tuere custodia, quo nullis impellamur vitiis ad ruinam.
Etenim, cum omne, quod cupimus, noveris, misericorditer tamen, quid oremus, ostendis. Placabilem ergo accommoda precibus nostris aurem et, sicut orandi, quibus postuletis, dedisti praecepta, ita affectum, quo impetreris, accommoda, cum ad te et corde nunc proclamaverimus et lingua: ...