Congregati universi, fratres carissimi, qui, in peccatorum mole depressi et mundanis onerati cogitationibus, suspiramus, consideremus, qualiter noster mediator ignominiosam deportans ad mortem sustulit manibus crucem, nihil persequentibus aut interrogantibus inimicis respondens sed humilitate piissima, dum pro nostris laboraret iniquitatibus, tacens.
Ob hoc ergo, quia mitis et humilis corde est, discamus in hoc, quid oporteat fieri. Mortificemus cum vitiis membra nostra, crucifigamus desideria carnalia, resurgamus in anima, sicut ille iustus surrexit in gloria, quia tunc paschalis unanimiter poterit honorari sollemnitas, cum haec sacrificia eidem deo summo vitae nostrae commendaverit probitas, qui nos, in terris positus, sic docuit orare et dicere: ...