Clemens, immense et admirabilis deus, cui omnia elementa famulantur et omnes elationes maris deserviunt, libera nos de aquis multis et de manu filiorum alienorum, ut, qui per te renati sumus ex aqua et spiritu sancto, non patiamur ab ethnicis et irregeneratis divelli a sancto proposito, sed arcum eorum inconvertibilem contere, sagittas destrue, pharetras retrude, gladios perime, lanceas divelle, consilia, quae in nobis agunt maligna, confunde et in ipsis, si credere noluerint, ea ipse retorquendo converte atque semper fidei scuto nos protege.
Qualiter, qui hic propter nomen filii tui novum, quem in margaritam fulgidam, id est, in calculum candidum scripsisti, diversa a gentibus sustinemus opprobria, portamus infanda ludibria, illic pro fide, qua credimus, et pro ea, quidquid ad mendicitatem et mortem distrahimur, concedatur remissio peccatorum et potiatur infinitus locus iustorum, cum ea, quae, filio tuo docente, didicimus, proclamaverimus e terris: ...