Christe qui humani conservator es corporis et collator dignitatis, conserva nos beneficiis profluis et miserationibus consuetis, quo, sicut praedicti martyris corpus sub erecta fastigii tecta digne sepeliri promeruit, ita nos, te miserante obtecti, mercamur per omnia exaudiri, cum ea, quae praecipis, proclamaverimus: ...