Christe, qui es omnium creaturarum conditor et redemptor, repara, quaeque sunt in nobis lassa, virtutis tuae potentia, ut, qui, te duce, retroactae abstinentiae dies peregimus, futura, quae supersunt, ieiuniorum obsequia, te adiuvante, celebrius impleamus, quo te et in bonorum principiis laus, a nobis debita, subsequatur et in mediis vel ultimis obsequelis honorificentiae tibi gratiae deferantur.
Accipe igitur, quaesumus, huius ieiunii tempore mediante, prolatam a nobis hanc praeceptionis tuae hostiam, tribuens nobis per illam et praesentibus non deici in aerumnis et futuris relevari de gaudiis, cum ad te proclamaverimus e terris: ...