Christe amator castitatis ... dicamus ...

CO
6512
Page number
X. 180

Christe, amator castitatis et collator aeternae possessionis, qui beatissimum martyrem Iulianum, ad te pro corpore exanimato clamantem, exaudire dignatus es, precibus eius per caelestem vocem sine mora respondens, quod eundem dilectum tuum in nullo contristari volueris, in quo sic ipse cum patre et spiritu sancto laetabaris, tu nobis concede, ut ita in veritate vivamus, ne sanctum spiritum contristemur, in quo signati sumus, quo, ab eo per momenta compuncti et recreati, per eum tibi relatura exhibeamus orandi verba, quae ipse nos docuisti, ut dicamus: ...