Auxilium misericordiae tuae ... proclamemus ...

CO
6511
Page number
X. 180

Auxilium misericordiae tuae nobis petentibus, domine deus omnipotens, semper impertire ac solita pietate sacrificia, quae offerimus, propitiatus accepta.
Scimus enim, pie domine, quod non vis mortem peccatoris sed, ut revertamur et vivamus, prophetica admones voce.
Et inde, omnipotens deus, qui operis confessionem superne holocaustum amplectaris, quaesumus, ut cordis nostri gemitum libens accipias et oris nostri confessionem tibi placitam efficias, ut digne tibi proclamemus: ...